REPRESENTATION A GRAND SPECTACLE , Cicéron : texte 1 ( texte 2 - 3 )

Omnino, si quaeris, ludi apparatissimi, sed non tui stomachi ; conjecturam enim facio de meo. Nam primum honoris causa de scena decesse arbitrabar. deliciae vero tuae noster Aesopus, cujusmodi fuit ut ei desinere per omnis homines liceret . [...] Quid tibi ego alia narrem ? Nosti enim reliquos ludos ; qui ne id quidem leporis habuerunt, quod solent mediocres ludi. Apparatus enim spectatio tollebat omnem hilaritatem, quo quidem apparatu non dubito quin animo aequissimo carueris. Quid enim delectationis habent sescenti muli in « Clytaemnestra » aut in « Equo Troiano » creterrarum tria milia aut armatura varia peditatus et equitatus in aliqua pugna ? quae popularem admirationem habuerunt, delectationem tibi nullam attulissent.

Ciceron, Correspondance, ad Fam., VII, 1, 2 (55 av. J. -C)

Le vocabulaire du texte en gras

delectatio, onis, f. : plaisir, amusement.
sescenti, ae, a : six cents
mulus, i, m. : mulet
Troianus, a, um : troyen
creterra, ae, f. : cratère
aut : ou bien
armatura, ae, f. : armes
varius, a, um : varié
peditatus, us, m. : infanterie
equitatus, us, m. : cavalerie
aliquis, qua, quid : un (indéterminé)
pugna, ae, f. : le combat
popularis, is, e : populaire, aimé du peuple
nullus, nulla, nullum : aucun
adfero, fers, ferre, attuli : apporter